- MUTIUS Cordus
- MUTIUS Cordusnobilis Romanus, qui acceptâ potestante â. Senatu, in castra Porsenae regis, tum temporis Romanso obsidentis, solus intravit, eô animô, ut regem occideret; sed cum regem non cognosceret, unum ex purpuratis pro rege occidit. Propter quod comprehensus, et ad regem perductus est: qui cum extrema supplicia ei comminaretur, Mutius iniectâ in focum dexterâ, sponte sibi dam exussit: partim ut eô specimine doceret, se vel exquisitissima supplicia facile posse contemnere; partim ut poenam eam a dextera sua exigeret, quae, in caede aberrans, satellitem purpuratum pro rege occidisset. Hinc postea Scaevolae cognomen traxit, quod sinistrâ manu pro dextra uteretur. Σκαίαν enim Graeci sinistram vocant. Admiratus itaque hominis fortitudinem Porsena, liberum eum dimisit, Cuius beneficii nomine cum regi gratiae aliquid vellet rependere, indicavit illi 300. iuvenes simili modô in eum coniurâsse. Quare territus Porsena, acceptis obsidibus, bellum pacemutavit. Martial. l. 1. Epigr. 22.Cum peteret regem decepta satellite dextra,Iniecit sacris se peritura focis.Sed tam saeva pius mir acula non tulit hostis,Et raptum flammis iussit abire virum.Urere quam potuit contemptô Mutius igne.Hanc spectare manum Porsena non potuit.Maior deceptae fama est et gloria dextrae,Si non errâsset, fecerat illa minus.Idem l. 8. Epigr. 30. De spectaculo Scaevolae.Qui nunc Caesareae lusus spectartur arenae,Temporibus Bruti gloria summa suit.Aspicis, ut teneat flamma, poenâque fruaturFortis, et attonito regnet in igne manus.Ipse sui spectator adest, et nobile dextraeFunus amat: totis pascitur illa sacris,Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabatSaevior in lassos ire sinistra focos.Scire piget post tale decus, quid fecerit ante:Quam vidi satis est hanc mihi nosse manum.Quod Mutii facinus hic laudat, alibi elevat, l. 10. Epigr. 25.In manutina nuper spectatus arenâMutius, imposuit qui sua membra focis,Si patiens, fortisque tibi, durusque videtur,Abderitanae pectora plebis babes.Nam cum dicatur tunicâ praesente molestâ;Ure manum: plus est dicere; Non facio.Vide Flor. l. 1. c. 10. Livium, l. 2. c. 10. Dionys. Halic. l. 5. c. 21. Val. Max. l. 3. c. 3. Aurel. Vict. de viris Ill. c. 12. etc. Fuerunt praeterea alii Mutii, vel Mucii, quorum historiam multis prosequitur Raphael Volaterranus l. 17. ex Livio, Plutarcho, et aliis. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.